monumenta.ch > Lucanus > sectio 674 > sectio 43 > 30 > sectio 6 > sectio 12 > csg48.123 > Romanorum. > sectio 662 > bavPal.lat.1554.52 > A > 29 > sectio 497 > sectio 602 > De finalibus ad Aquilinum > 32 > sectio 380 > sectio 19 > sectio 35 > sectio 523 > 26 > sectio 198 > uwbM.p.th.q.1a.52 > {p} > sectio > sectio 126 > sectio 608 > csg457.142 > sectio 516 > sectio > sectio 13 > 22 > sectio 692 > csg458.185 > 6 > sectio 93 > sectio 3 > 1 > sectio 688 > sectio 617 > 1 > {q}
Beda, De orthographia, {p} <<<     >>> {r}

Beda Venerabilis, De orthographia, {q}

1 quod et quia et cur et quare uerbis subiuncta aliquando indicatiuum uerbum trahunt, aliquando coniunctiuum.
2 Gregorius: nouerat quia sine culpa esse uix possunt.
3 et rursum: nouerat quia diluendi sunt sacrificiis.
4 et rursum: recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inueniendo reprobauit.
5 item: dictum est quod hoc numero requies designatur.
6 item: nonnulli sese intrinsecus, quod per eos purgationis gratia deriuatur, extollunt.
7 quoties, toties, septies sine n.
8 quicquid in priore syllaba per c scribendum; quanquam in priore per n.
9 querela per unum l.
10 quatenus aduerbium loci uel temporis (id est, quousque) per e; quatinus coniunctio causalis (id est, ut) per i scribendum.
11 quaeritur de inquirendo, queritur de plorando; quaestus lucri, questus lacrimarum.
12 querimonia quoque per simplicem e scribenda.
13 quicquam per c, non quidquam scribendum per d.
14 quorundam, sicut eorundem, per n scribendum, non per m.
15 queror de te, queror tibi de illo; item conqueror.
16 quo uadis? ad quem locum significat; qua uadis? qua uia dicitur.
17 quo aliquando pro ubi ponitur.
18 Augustinus: inuenis domum famosam, quo boni habitant, id est ubi habitant.
19 quot ad numerum pertinet, sicut et tot; quanti et tanti ad mensuram.
20 sed nostri auctores aliquoties quantos pro numero ponunt: Gregorius, sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaginta tribus.
21 quantus quam magnus dicitur, quotus cuius aetatis; unde et quota luna dicitur.
22 Augustinus: quotus quisque apparere et existere potest, qui non conuincatur esse peccator? id est in qua aetate, quo dierum uel annorum numero.
Beda Venerabilis HOME

csg249.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik